

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 11: Versus 16
Cui autem,etc. Laudato Joanne transit ad increpandum illos, qui nec praedicatione Joannis moti sunt: vel ipsius Christi praedicationem despiciunt. Joannes talis ac tantus ut dixi, et adeo dignus, ut ei debeat credi: sed vos cui estis assimilandi, qui noluistis credere ei?Similis est pueris.Pueri doctores sunt humiles spiritu. Horum synagoga, vel ipsa Jerusalem, ubi jura praeceptorum Dei recondebantur. Coaequales contribules quos solebant exprobrare, quod ad laudes Dei non assurrexerunt corde devoto, membrorum agilitate quod notat saltus. Nec per lamenta prophetarum pro excidiis jam factis vel faciendis ad poenitentiam conversi sunt.